Casa trabalis[1] est domus ex trabibus constructa, praecipue structura parum polita neque exculta ratione architectonica perfecta. Casae trabales Europaeae ab ultima antiquitate repeti possunt. In America autem saepe ad habitationes primorum colonorum referuntur.

Casae trabales sub divo in Museo Norvegico Historiae Culturalis, Bygdøy ad Ansloam sito.
Casa trabalis in meridianis Montibus Saxosis Colorati.
Parietinae casae trabalis in Saepto Nationali Montium Saxosorum in tramite secundum Flumen Coloratense in Colorato.

De Europaearum casarum trabalium historia

recensere
 
Montana casa trabalis lignatoris in Museo Architecturae Vulgaris, Pyrohiv in loco Ucrainae.

Vitruvius architectus habitationem Colchorum ex trabibus factam ita describit:[2]

Apud nationem Colchorum in Ponto propter silvarum abundantiam arboribus perpetuis planis dextra ac sinistra in terra positis, spatio inter eas relicto quanto arborum longitudines patiuntur, conlocantur in extremis partibus earum supra alterae transversae, quae circumcludunt medium spatium habitationis. Tum insuper alternis trabibus ex quattuor partibus angulos iugumentantes et ita parietes arboribus statuentes ad perpendiculum imarum educunt ad altitudinem turres, intervallaque, quae relinquuntur propter crassitudinem materiae, schidiis et luto obstruunt.

Origo constructionis trabalis in Scandinavia et Europa Orientali esse videtur. Fieri enim potest, ut prima aedificia trabalia, quamquam incerta origine sunt, in Europa Septentrionali ante aetatem aeneam (circa annum 3500 a.C.n.) aedificata sint. C.A.Weslager (1969) dicit Europaeos

in multiformibus casis trabalibus aedificandis profecisse, quippe qui item rotundis et quadratis trabibus usi varias rationes lignarias adhiberent in angulis faciendis. Quarum ex trabibus exstruendi ratio gradatim progressa erat a pirtti rudi (casula fastigiata ex trabibus rotundis cum apertura tecti, qua fumus eiectetur), ad urbaniores trabes quadratas, quibus erant implicata coagmenta bis incisa, quorum materia praeter angulos extendebat.[3]
 
Casa trabalis familiae Nothnagle circa 1640, prope Suecoburgum Novae Caesareae.
 
Casa trabalis in Minnesota.

Pinacotheca

recensere
  1. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, 2006.
  2. Vitr. Arch. 2.1.4.
  3. Anglice: accomplished in building several forms of log housing, having different methods of corner timbering, and they utilized both round and hewn logs. Their log building had undergone an evolutionary process from the crude "pirtti" . . . a small gabled-roof cabin of round logs with an opening in the roof to vent smoke, to more sophisticated squared logs with interlocking double-notch joints, the timber extending beyond the corners. Log saunas or bathhouses of this type are still found in rural Finland.

Bibliographia

recensere
  • Aldrich, Chilson D. 1946. The Real Log Cabin. Londinii: Macmillan.
  • Bealer, Alex. 1978. The Log Cabin. Crown Publishers. ISBN 0-517-53379-0.
  • Fickes, Clyde P., et W. Ellis Groben. 2005. Building with Logs & Log Cabin Construction. Almonte Ontarii: Algrove Publishing. ISBN 978-1-897030-22-6.
  • Gudmundson, Wayne. 1991. Testaments in Wood. Sancti Pauli: Minnesota Historical Society Press. ISBN 978-0-87351-268-8.
  • Holan, Jerri. 1990. Norwegian Wood. Novi Eboraci: Rizzoli. ISBN 978-0-8478-0954-7.
  • McRaven, Charles. 1994. Building and Restoring the Hewn Log House. Cincinnati: Betterway Books. ISBN 978-1-55870-325-4.
  • Phleps, Hermann. 1982. The Craft of Log Building. Conv. Roger Macgregor. Ottavae Ontarii: Lee Valley Tools. ISBN 978-0-9691019-2-5.
  • Weslager, C. A. 1969. The Log Cabin in America. Novi Brunscivi Novae Caesareae: Rutgers University Press.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad casas trabales spectant.