Izum[1] (Udmurtice Иж, , Russice Ижевск, Iževsk) urbs est Russiae, Udmurtiae caput. Incolas 648 213 habet anno 2018, quorum 69 centesimae partes Russi sunt, 14 Udmurti, 9 Tatari etc. In ripis fluminis eiudem nominis (Иж) patet, quod in Camam effunditur.

Wikidata Izum
Res apud Vicidata repertae:
Izum: insigne
Izum: insigne
Civitas: Russia
Locus: 56°51′0″N 53°13′0″E
Numerus incolarum: 620 591
Zona horaria: UTC+04:00
Situs interretialis
Nomen officiale: Ижевск

Gestio

Praefectus: Oleg Nikolaevich Bekmemetiev
Consilium: City Duma of Izhevsk
Procuratio superior: Udmurtia

Geographia

Superficies: 315.15 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Leninský district, Industrialny District, Oktyabr'skiy Rayon, Pervomaysky District, Ustinovsky District

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Tatabánya, Corduba, Lusaca, Maracay, Xining, Yambol, Urbs Lacus Salsi, Branscum, Bressicia, Wuhan, Partyzanski District, Minscum, Kaspiysk

Tabula aut despectus

Izum: situs
Izum: situs
Lacus Izensis ripa

Historia

recensere

Fodinae ferri in Gratia monte(ru)[2] iugi Uralensis anno 1734 inventae sunt. Fabrica ferri loco Izi anno 1760 aedificata est. Aggere multis laboribus instructo lacus magnus artificialis (Lacus Izensis, Ижевский пруд) conditus est ad usum industriae ferri. Cum ab Aemiliano Pugačëv Izum expugnatum esset anno 1774 agger destructus est et quinque annos iterum construebatur. Anno 1807, cum periculum belli contra Napoleone gliscebat, iussu Alexandri I pars fabricae ferri in fabricam armariam reconstructa est. Saeculo XIX Izum crescebat et anno 1918 a Consilio legatorum operariorum et militarium et rusticorum Izenzi urbs proclamata est. Ab anno 1921 Izum caput est regioni Udmurticae sui iuris[3], ab anno 1934 rei publicae Udmurtiae. Michael Kalašnikov Izi laborabat.

  1. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 477. A nomine Udmurtico.
  2. Благодать-гора.
  3. Вотская/Удмуртская автономная область.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Izum spectant.