Wikidata-logo.svg Gubernium Moscuense
Res apud Vicidata repertae:
Gubernium Moscuense: insigne
gubernium
Civitas: Imperium Russicum, Res publica Russica, Unio Sovietica, Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica
Locus: 55°45′6″N 37°37′4″E
Nomen officiale: Московская губерния

Fines

Procuratio superior: Imperium Russicum, Res publica Russica, Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica, Regnum Russicum, Regio Moscuensis, Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica, Q4303932, Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica

Forma

Area: 29 236.4 chiliometrum quadratum
Caput: Moscua

Vita

Incolae: 2 430 581

Gubernium Moscuense[1] vel Mosquense[2] (Russice Московская губерния, tr. Moskovskaja gubernija) erat pars administrativa Russiae (Regni Russici, Imperii Russici, Rei Publicae Russicae et Russicae Sovieticae Foederativae Socialisticae Rei Publicae), in media parte Russiae Europaeae sita, metropolim habens Moscuam. Anno 1708 decreto Petri I inter prima gubernia Russica creata, usque ad annum 1929 exsistebat.

Anno 1719, cum Petrus I divisionem guberniorum Russicorum in provincias introduxit, gubernium Moscuense divisum est in provincias novem, anno 1727 enim duas provincias e gubernio Petropolitano obtinuit, postquam provinciae Moscuensis, Pereslaviae Transsilvanae, Uglicensis, Iaroslaviensis, Kostromensis, Susdaliensis, Iuriewio-Polscensis (Georgiae Campestris), Wladimiriensis, Pereslaviae Riasanensis, Tulensis, et Kalugensis[3] in gubernio includebantur usque ad annum 1775, postquam divisio guberniorum in provincias abolita est a Catharina II.

Postquam anno 1796 nonnulla gubernia nova decreto Pauli I formata sunt, gubernium Moscuense cum guberniis Tueriensi (ad septentrionem et septentrio-occidentem), Volodimiriensi (ad septentrio-orientem et orientem), Resaniensi (ad meridie-orientem), Tulensi et Calugensi (ad meridiem) atque Smolenscensi (ad occidentem) adiacentibus. Area gubernii fuit 128 600 km² anno 1708, 32 436 km² anno 1847, 33 271 km² anno 1905, 44 569 km² anno 1926. Numerus incolarum anno 1897 2 430 581 hominum fuit.

NotaeRecensere

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Gubernium Moscuense spectant.