Gubernium Casanense[1] (Russice Казанская губерния, tr. Kazanskaja gubernija) fuit pars administrativa Russiae (Regni Russici, Imperii Russici, Rei Publicae Russicae et Russicae Sovieticae Foederativae Socialisticae Rei Publicae), in parte orientali Russiae Europaeae sita, metropolim habens Casanum. Anno 1708 decreto Petri I in terris regni Casanensis prisci inter prima gubernia Russica creatum, usque ad annum 1920 exsistebat, postquam Res Publica Sovietica Socialistica Autonoma Tatarica in terris huius gubernii formata est.

Wikidata Gubernium Casanense
Res apud Vicidata repertae:
Gubernium Casanense: insigne
Gubernium Casanense: insigne
gubernium
Civitas: Imperium Russicum, Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica, Regnum Russicum, Res publica Russica
Locus: 55°47′27″N 49°6′52″E
Nomen officiale: Казанская губерния

Forma

Area: 55 954.8 milliarium Russicum quadratum
Caput: Casanum

Vita

Incolae: 2 170 665

Caesarocoxaga, Tiboxara, Cosmae et Damiani urbs capita circulorum gubernii Casanensis fuerunt.

Inter homines notos, in gubernio Casanensi natos, sunt Alexander Butlerov, Basilius Čapaev, Gabriel Deržavin, Eugenius Švarc, Nicolaus Zabolockij etc.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Gubernium Casanense spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 55°47′27″N 49°6′52″E • Большая российская энциклопедия