Eugenius Leonis filius Švarc (Russice Евгений Львович Шварц, tr. Evgenij L'vovič Švarc; Casani patre Iudaeo baptizato matreque Russa natus die 9 [21] Octobris 1896, Leninopoli obiit die 15 Ianuarii 1958) fuit scriptor atque scaenicus et cinematographicus, etiam poeta et diurnarius Sovieticus.

Wikidata Eugenius Švarc
Res apud Vicidata repertae:
Eugenius Švarc: imago
Eugenius Švarc: imago
Nativitas: 9 Octobris 1896; Casanum
Obitus: 15 Ianuarii 1958; Petropolis
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica

Memoria

Sepultura: Bogoslovskoe cemetery

Eugenius Švarc ab anno 1914 in facultate iuridica Universitatis Moscuensis studebat, sed autumno anni 1916 munus militare cepit. Initio anni 1918 Catharinodori Vim Voluntariam contra copias Bolsevicorum pugnantem coivit, sed postquam tempore oppugnationis Catharinodori mense Martii 1918 contusionem affectus est, dimissionem ab exercitu obtinuit. Postea studens universitatis factus in urbe Rostoviae ad Tanaim, ubi etiam in "Artificina theatrica" laborabat. Anno 1921 cum grege scaenica e Rostovia ad Tanaim Petropolim venit. Annis sequentibus opera litteraria cepit (narratio eius prima anno 1924 in lucem edita est). Ad litteras pueriles Sovieticas multo contribuit.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Eugenium Švarc spectant.
  Lexica biographica:  • Deutsche Biographie • Store norske leksikon •
 
David's face

Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!