Pippinus (natus anno 773 – mortuus est die 8 Iulii 810) Caroli Magni filius, fuit Italiae rex.

Pipinus (rex Italiae)

Vita recensere

Pippinus filius Karoli Magni ex uxore eius Hildegarde fuit. Anno 781 Romae regem Italiae papa Hadriano coronatus et postea una cum Angilberto primicerio palatii suo in Italiam missus est. Anno 791 atque anno 796 contra Avaros pugnavit. Veronae sepultus est in basilica Sancti Zenonis. Post obitum Pippini filius eius Bernhardus anno 813 avo Karolo rex Italiae factus est.

Ex coniugio cum uxore nomine ignoto unum filium, supradictum Bernhardum, et quattuor filias nominibus Adalhaidam, Gundradam, Berthaidam et Theodradam habuit.

Carmen de Pippini regis victoria Avarica, a vate quodam Veronensi compositum, victoriam eius contra Avaros celebrat.

Fontes recensere

 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!