Omnibonus (episcopus Veronensis)

Omnibonus fuit episcopus Veronensis, successor Tebaldo II, ab anno 1157 usque ad 22 Octobris 1185. Eo succedit Riprandus. Sub hoc episcopatu restructio ecclesiae cathedralis S. Mariae Matricularis, a terrae motu deletae, continuitur. Medio anno 1184 Veronam advenerunt Heraclius patriarcha Hierosolymitanus, Arnaldus de Turre Rubea magister Ordinis Templariorum et Rogerius de Molendinis magister Hospitalariorum, qui legationem ad Occidentem conducebant. Die 30 Septembris 1184 Arnaldus mortuus est. Papa Lucius III, qui annis 1184-1185 Veronae refugium petebat, Concilium Veronae tenuit de Regno Hierosolymitano adiuvando. Mense Novembri adfuit et imperator Fridericus.

David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.