S.E. Iosephus Zenti (natus die 7 Martii 1947 in San Martino Buon Albergo) est Italicus Episcopus Ecclesiae Catholicae. A die 8 Maii 2007 Episcopus Dioecesis Veronensis est.

Iosephus Zenti
Coat of arms of Giuseppe Zenti.svg

Sententia eius est: Mihi vivere Christus (Fil. l,21).

BiographiaRecensere

Die 26 Iunii 1971 presbyter a Iosepho Carraro ordinatus est. Anno 1975 apud Universitatem Studiorum Patavinam lauream litterarum classicarum obtinuit .

Die 3 Decembris 2003 a papa Ioanne Paulo II episcopus Dioeceseos Victoriensis Venetorum nominatus est, et Veronae die 11 Ianuarii 2004 episcopus cum manuum impositione episcopi Flavii R. Carrari consecratus est. Die 8 Maii 2007 a Pp. Benedicto XVI Episcopus Dioecesis Veronensis nominatus est, in cuius sedem episcopalem die 30 Iunii eiusdem anni ingressus est.

Nexus externiRecensere

"Curriculum vitae" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)

  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!