Antipapa est qui contra alium papam secundum ius canonicum electum episcopus Romanus creatus est, quia cardinales divisi sunt aut quia imperator aut familiae nobiles Romanae contrapapam imposuerunt.

Primus antipapa intellectus est Hippolytus (217235) quippe qui contra Papam Callixtum I, ducens gregem separatam in Ecclesia Romana, dixisset. Serius Hippolytus Papae Pontiano reconciliatus est, cum ambo ad metallos Sardones condemnati sint. Ad sanctorum ordinem ab ecclesia est adscriptus. Attamen est incertum utrum duo aut plus hominum sint in hac narratione Hippolyti confusi, an Hippolytus vere se episcopum Romanum enuntiavit, id praesertim est dubium cum nulla de his rebus in litteris superstantibus quae ei adscriptae sunt, inventa sit.

Ultimus fuit Felix V (14391449), sed numerus antipaparum non certus est.

Index Antipaparum

recensere

Fuerunt ab anno 1378 duo papae—papa Romae et papa Avenionis—et ab anno 1409 etiam tres cum papa Pisarum. Anno 1417, Concilium Constantiense tres papas deposuit et Martinum V papam creavit.

Papae Romani

recensere

Post Schismatem

recensere