Hippolytus (antipapa)

episcopus catholicus
Vide etiam paginam discretivam: Hippolytus.

Hippolytus, scriptura mediaevali etiam Ypolitus (natus c. 170; mortuus die 13 Augusti 235), fuit florentissimus scriptor Palaeochristianus, verisimiliter in partibus orientalibus Imperii Romani natus. In altercationem cum papis suae aetatis venit, et interdiu alterum gregem ducebat; ergo interdum putatus est primus antipapa anno 217. Attamen obiit in Sardinia anno 235, ecclesiae reconciliatur, porroque martyr, itaque nunc inter sanctos numeratur.

Martyrium Hippolyti. Imago Saeculi XIV.

Ab anno 192, Hippolytus presbyter Romae fuit, Zephyrino episcopo, in quo tempore plenus eloquentia et sapientia honorabatur. Origen, tum iuvenis, etiam pronuntiantem audivit.[1] Hippolytus, qui discipulus Sancti Irenaei fuerat, fuit maximus ecclesiae aetatis suae magister.

Sub persecutione Maximini Thracis Imperatoris, Hippolytus et Pontianus, qui tum erat papa, convecti sunt ad Sardiniam, ubi ambo mortui sunt. In Chronographia Anno 354, dicitur 13 Augusti, verisimiliter anno 236, Romae corpora exsulum condita sunt, eaque Hippolyti in sepulcro prope Viam Tiburtinam; sic quoque in Martyrologio Romano (a. MMI, die 13 Augusti) haec notantur:

sanctorum martyrum Pontiani, papae, et Hippolyti, presbyteri, qui simul in Sardiniam deportati sunt ibique ambo communi damnatione et una, ut uidetur, laureati corona, tandem in Urbem hic in coemeterium ad viam Tiburtinam, ille in coemeterium Callisti translati sunt.

Prudentius poeta, in libro Peristephanon, carmen divulgavit in honore illius martyris, titulo Ad Valerianum episcopum de passione Hippolyti beatissimi martyris.

Putatur Hippolytus esse scriptor operis cuius titulus est Traditio Apostolica. Alia opera eius sunt:

  1. Hieronymus, De Viris Illustribus 61; Eusebius, HE 6.14,10.
  2. "Hippolytus: A Demonstration against the Jews. Before A.D. 238." In: Adversus Judaeos: A Bird's-Eye View of Christian Apologiae until the Renaissance. Cambridge University Press, 1935 [2012], pp. 53-55. (Anglice)

Bibliographia

recensere
  • Miroslav Marcovich. 1986. Hippolyt von Rom. In Theologische Realenzyklopädie 15:381–387 (Theodisce)
  • Traditio Apostolica. 1991. In Fontes Christiani, vol. 1, Freiburg i. Br. (Latine, Graece, Theodisce)

Nexus externi

recensere