Ovatio
In civitate Romana antiqua ovatio erat triumphus minor[1] ducibus exercituum in minoribus victoriis decretus. Utrum triumphum an ovationem imperatoribus decerneret senatus deliberabat, certa discrimina observans. Hodie quia ovationes antiquae non iam fiunt, hoc verbum paene idem atque adclamatio significat[2].
De etymologia
recensereDionysius Halicarnassensis et plerique philologi moderni verbum 'ovo' ab exclamatione gaudium exprimente euhoe (Graece εὐοῖ, unde verbum εὐάζω) ducunt[3], quam Bacchanalibus omnes clamitabant. 'Triumphus' et ipse a verbo Graeco thriambo (θρίαμβος) - hymno in honorem dei Dionysi cantato-, mediante fortasse lingua Etrusca[4], ducitur. Etenim ille deus cum ex Asia victor reverteret primus triumphasse dicebatur.
Festus[5] vero paulum aliter sed simili opinione verbum 'ovo' natum ex o geminato a militibus victoria exultantibus exclamato scribebat. Alteram etymologiam olim prolatam, quae 'ovo' ab 'ove' ducebat quia ovis victima minor, bos victima maior est, hodie plerique dimittunt. Nullus fons antiquus enim exstat qui de immolatione ovis in ovatione quicquam referat.
Quid intersit inter triumphum et ovationem
recensereTriumphans imperator curru vectus urbem intrabat, sequente exercitu ; ovans vero seu pedibus ibat seu equo sedens. Triumphator togam pictam et sceptrum, insignia regia, gerebat dum alter toga praetexta, insigni consulum et praetorum, contentus erat. Ne coronam quidem eandem gerere solebant : Dionysius Halicarnassensis fortasse quia ad aetatem regibus proximam spectabat triumphatori coronam auream (insigne regium), ovanti lauream tribuit. At Romani auctores, Aulus Gellius et Plinius Maior, ad aetatem posteriorem spectantes, lauream triumphatori, myrteam vero coronam ovanti tribuunt, ita ut Gellius per iocum addiderit ovationem non Martium, sed quasi Venerium triumphum esse. Cetera eadem in utroque sunt.
Ovatio potius quam triumphus decernebatur cum victoria sine cruore vel magno labore duci obvenerat (republica exeunte hostes proelio occisi in relatione ad senatum numerabantur), vel quia hostes indigni triumpho erant (piratae, servi[6]...) vel ob alia quaedam ad ius bellicum pertinentia, salvo more maiorum..
Fasti ovationum
recensereConsul anni 503 a.C.n.(?) Publius Postumius Tubertus primus omnium ovatione contentus esse debuit, si Dionysio credimus[7] quia paulo ante claram victoriam rem male gesserat et multos milites amiserat, si Plinio quia hostes sese dediderant nec victoria cruenta fuerat. Ceteri in Fastis triumphalibus vel apud historicos reperti sunt hi :
- 503 a.C.n., consul Publius Postumius Tubertus, de Sabinis
Quinto saeculo
recensere- 487 a.C.n., consul Caius Aquillius Tuscus, de Hernicis[8]
- 474 a.C.n., consul A. Manlius Cn.f. P.n. Vulso de Veientibus[9].
- 462 a.C.n., consul Titus Veturius Geminus Cicurinus, de Aequis[10]
- 421 a.C.n., consul Numerius Fabius Vibulanus, de Aequis
- 410 a.C.n. consul C. Valerius Potitus Volusus, de Aequis
Quarto saeculo
recensere- 392 a.C.n. Marcus Manlius Capitolinus, consul[11], de Aequis
- 360 a.C.n. Marcus Fabius N.f. Marci n. Ambustus consul, de Hernicis[12].
Tertio saeculo
recensere- 290 a.C.n. M. Curius Dentatus, consul de Lucanis[13]
- 211 a.C.n. Marcus Claudius Marcellus, proconsul in Sicilia de Syracusanis. Pridie quam ovans Romam intraret in Monte Albano triumphavit[14].
- 207 a.C.n. Caius Claudius Nero consul de Carthaginiensibus, ovatione tantum donatus quia proelium ad Metaurum in provincia collegae non in sua commiserat[15].
Secundo saeculo
recensere- 200 a.C.n. Lucius Cornelius Lentulus, proconsul in Hispania[16]
- 196 a.C.n. Gnaeus Cornelius Blasio, de Celtiberis (quia magistratum cum imperio non gerebat)
- 195 a.C.n. Marcus Helvius, proconsul in Hispania Ulteriore, de Celtiberis[17].
- 191 a.C.n. Marcus Fulvius Marci f. Servii n. Nobilior, proconsul in Hispania Ulteriore[18]
- 185 a.C.n. Lucius Manlius L.f. Acidinus Fulvianus proconsul in Hispania Citeriore[19]
- 182 a.C.n. Aulus Terentius Varro proconsul in Hispania Citeriore[20]
- 173 a.C.n. Appius Claudius Gaii f. Appii n. Centho, proconsul in Hispania Citeriore de Celtiberis[21]
- 132 a.C.n. Marcus Perperna, proconsul in Sicilia de servis[22]
Primo saeculo a.C.n.
recensere- 99 a.C.n. Manius Aquillius, proconsul in Sicilia, de servis[23].
- 71 a.C.n. Marcus Licinius Crassus, proconsul de Spartaco et servis[24]
- 44 a.C.n. Gaius Iulius Caesar, dictator.
- 40 a.C.n. Octavianus Caesar et Marcus Antonius, triumviri R.P.C., ob pacem factam.
- 36 a.C.n. Octavianus Cazsar, triumvir R.P.C., de Sicilia (i.e. de Sexto Pompeio in bello civili)
- 11 a.C.n. Nero Claudius Drusus de Germanis[25].
- 9 a.C.n. Tiberius Caesar de Pannonis[26]
Fontes
recensere- Aulus Gellius libro quinto Noctium Atticarum capitulo sexto 20-23.
- Dionysius Halicarnassensis, libro quinto Antiquitatum Romanarum cap. 47
- Plinius Maior, libro quinto decimo Historiae Naturalis, capitulo 125.
- Plutarchus, Marcellus 22.
- Crassus 11.
- Titus Livius, libro tricesimo nono Ab Urbe condita capite 29(5).
Si vis plura legere...
recensere- Robertus S. Broughton, The magistrates of the Roman Republic, New York : American Philological Association, 1951-52. [1]
- Ernestus Künzl, Der römische Triumph : Siegesfeiern im antiken Rom, Monaci, H Beck, 1988. ISBN 3-406-32899-7
- H. S. Versnel, Triumphus: An Inquiry into the Origin, Development and Meaning of the Roman Triumph. Lugduni Batavorum: Brill, 1970
Notae
recensere- ↑ Haec definitio legitur apud Servium ad Aen. 4,543. A Tito Livio (39,29,5) 'medius honos' dicitur. Dio Cassius (59.16) Graece interpretatur : τὰ ἐπινίκια τὰ σμικρότερα.
- ↑ Confer locutionem anglicam "standing ovation"
- ↑ Ernout-Meillet, Dictionnaire étymologique de la langue latine, sub verbo 'ovo
- ↑ Quod ostendere videtur mutatio litterae b in p : nam consonantes occlusas sonoras ignorabat lingua Etrusca.
- ↑ 213,7.
- ↑ Florus, Ep. II,7,8.
- ↑ Ant. Rom. V,47 qui et ipse Annales Macri Licinii sequebatur..
- ↑ Dion. Hal. Ant. Rom. VIII,67.
- ↑ Dion. Hal. Ant. Rom. IX,37 : "πεζὸν θρίαμβον".
- ↑ Dion. Hal. Ant. Rom. IX,71.
- ↑ Liv. V,31,3-4. Diod. Sic. XIV,106,11.
- ↑ Titus Livius, ab urbe condita, VII 11
- ↑ Vir. Ill. 33,3.
- ↑ Liv. XXVI,21,5-13. Val. Max. II,8,5. Vir. Ill. 45,5.
- ↑ Liv. XXVIII,9,2-18. Val. Max. IV,1,9. Vir. Ill. 48,5.
- ↑ Liv. XXXI,20,1-7.
- ↑ Liv. XXXIV,10,1-5.
- ↑ Liv. XXXVI,21,10-11. Vir. Ill. 52
- ↑ Liv. XXXIX,29,4-7.
- ↑ Liv. XL,16,11.
- ↑ Liv. XLI,66,1-5 et 28,1-6.
- ↑ Florus, Ep. II,7,9.
- ↑ Liv. Per. 69. Diodorus Siculus XXXVI,10
- ↑ Plut., Crassus, XI,8.
- ↑ Suet. Claud. I,3.
- ↑ Velleius Paterculus, Historiae 2.96. Suet. Tib. IX,2.