Gaius Valerius L.f. Potitus Volusus

Gaius Valerius L.f. Potitus Volusus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quinti a.C.n. fuit.

Pater eius Lucius Valerius P.f. Poplicola Potitus consul 449 a.C.n. fuit, frater Lucius Valerius L.f. Potitus anno 414 tribunus militum consulari potestate.

Cursus honorum

recensere

Ipse primo anno 415 tribunus militum consulari potestate electus est. Collegae tum Publius Cornelius Cossus, Quintus Quinctius Cincinnatus, Gnaeus Fabius Vibulanus erant. Hoc anno bellum Veiorum religione dilatum, Aequorum clade ab eis trennio accepta prohibitum est. Domi de coloniis Bolarum atque Labicorum decudendis cum tribuno plebis Lucio Decio iurgatum est[1].

Anno 410 consul erat cum Manio Aemilio Mam.f. Mamercino collega. Tum Aequos vicit et ovans in urbem rediit[2].

Anno 407 a.C.n. iterum tribunus militum fuit, tum cum Lucio Furio L.f. Medullino, Gnaeo Fabio Vibulano et Gaio Servilio P.f. Ahala. Eo anno cum Veientibus de pace agebatur, in Volscis clades accepta est[3].

Anno 404 denique tribunus militum III erat. Collegae electi erant: Manius Sergius L.f. Fidenas, Publius Cornelius M.f. Maluginensis, Gnaeus Cornelius P.f. Cossus, Kaeso Fabius M.f. Ambustus atque Spurius Nautius Rutilus fuerunt. Hoc anno Volsci a Romanis victi et Artena oppidum Volscorum oppugnata atque capta est[4].

  1. Titus Livius, ab urbe condita, IV 49,1-6
  2. op. cit. IV 53
  3. op cit. IV 57,12-58,5
  4. op. cit., IV 61,4-11


Antecessores:
Marcus Papirius Mugillanus (Atratinus) et Spurius Nautius Rutilus
Consul
410 a.C.n.
cum
Manio Aemilio Mam.f. Mamercino
Successores:
Gnaeus Cornelius A.f. Cossus et Lucius Furius L.f. Medullinus II