Spurius Nautius Rutilus (consul 411 a.C.n.)
Spurius Nautius Rutilus (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) senator Romanus patricius saeculi quinti a.C.n. erat.
Familia
recenserePater eius Spurius Nautius Sp.f. Rutilis anno 424 a.C.n. tribunus militum consulari potestate erat.
Cursus honorum
recensereAnnis 419 a.C.n., 416 atque 404 tribunus militum consulari potestate erat et anno 411 a.C.n. etiam consul rei publicae Romanae electus est.
Anno 419 Agrippa Menenius T.f. Lanatus, Publius Lucretius Tricipitinus, Gaius Servilius Structus Ahala collegae fuerunt. Tum servi urbem incendere conati sunt, Aequi bellum paraverunt[1].
Anno 416 cum eo Aulus Sempronius Atratinus III, Marcus Papirius Mugillanus II, Quintus Fabius Q.f. Vibulanus tribuni fuerunt et hoc anno de lege agraria discordia cum tribunis plebis fuit[2].
Anno 411 consul una cum Marco Papirio Mugillano fuit et civibus inter inopiam frumenti emendo cibo subvenit[3]
Anno 404 ceteri tribuni erant: Gaius Valerius L.f. Potitus Volusus, Manius Sergius L.f. Fidenas, Publius Cornelius M.f. Maluginensis, Gnaeus Cornelius P.f. Cossus II, Kaeso Fabius M.f. Ambustus. Hoc anno Volsci a Romanis victi et Artena oppidum Volscorum oppugnata atque capta est[4].
Notae
recensere- ↑ Titus Livius, ab urbe condita, IV 45,1-5
- ↑ op. cit., IV 47,8-48
- ↑ op. cit., IV 51,4-7
- ↑ op. cit., IV 61,4-11
Antecessores: Quintus Fabius Ambustus Vibulanus et Gaius Furius Pacilus |
Consul 411 a.C.n. cum Marco Papirio Mugillano |
Successores: Manius Aemilius Mam.f. Mamercinus et Gaius Valerius L.f. Potitus Volusus |