Marcus Papirius Mugillanus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quinti a.C.n. fuit.

Familia recensere

Pater eius Lucius Papirius L.f. Mugillanus, consul anni 427 a.C.n. et postea tribunus militum consulari potestate atque censor, frater Lucius Papirius Mugillanus annis 382 a.C.n., 380 atque 376 tribunus militum consulari potestate erat.

Cursus honorum recensere

Ipse Marcus anno 418 primo tribunus militum fuit. Collegae eius Gaius Servilius Structus Ahala et Lucius Sergius L.f. Fidenas erant. Hoc anno Labicanis, qui cum Aequis agrum Romanum invaserant, bellum indictum est. Sed Servilius iussu patris domi manebat et urbem tuebatur. Cum autem ceteri tribuni de bello gerendo inter se iurgarent, Servilius filius patrem dictatorem nominavit. Qui filium magistrum equitum fecit: Labici expugnati sunt et coloniam Romanam accepit[1].

Anno 416 tribunus militum II erat, cum eo Aulus Sempronius Atratinus III, Spurius Nautius Rutilus, Quintus Fabius Q.f. Vibulanus. Hoc anno de lege agraria cum tribunis plebis discordia fuit[2]

Anno 411 denique Papirius consul rei publicae Romanae erat, una cum Spurio Nautio Rutilo, qui civibus inter inopiam frumenti emendo cibo subvenit[3]

Notae recensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita, IV 45,5-46,7
  2. op. cit., IV 47,8-48
  3. op. cit., IV 51,4-7


Antecessores:
Quintus Fabius Ambustus Vibulanus et Gaius Furius Pacilus
Consul
411 a.C.n.
cum
Spurio Nautio Rutilo
Successores:
Manius Aemilius Mam.f. Mamercinus et Gaius Valerius L.f. Potitus Volusus