Agrippa Menenius T.f. Lanatus
Agrippa Menenius T.f. Lanatus (natus mortuusve ignoto anno) senator Romanus saeculi quinti fuit.
Cursus honorum
recensereMenenius anno 442 a.C.n. triumvir coloniae deducendae fuit et Ardeam coloniam Latinam condidit[1]. Anno 439 consul una cum Tito Quinctio L.f. Capitolino Barbato fuit. Hoc anno Quinctius collega coniurationem Spurii Maelii detexit et dictaturam Lucii Quinctii Cincinnati a senatu impetravit[2].
Fortasse et anno 419 summum magistratum administravit et tribunus militum consulari potestate electus est. Tum servi urbem incendere conati sunt, Aequi bellum paraverunt[3]. Anno 417, cum Agrippa iterum electus est, nihil memorabile nuntiatum est[4].
Notae
recensere- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 7, c. 1237
- ↑ Titus Livius, ab urbe condita, IV 13,6
- ↑ op. cit., IV 45,1-5
- ↑ op. cit. IV 47,7
Antecessores: Proculus Geganius Macerinus et Lucius Menenius Agrippae f. Lanatus |
Consul 439 a.C.n. cum Tito Quinctio L.f. Capitolino Barbato |
Successores: Trib. Mil. Cons. Pot. |