In traditione historica Romana Spurius Maelius (mortuus 439 a.C.n.) fuit vir praedives plebeio genere natus[1] qui a magistro equitum Gaio Servilio Ahala adprobante senatu interfectus est postquam praefectus annonae Lucius Minucius pro comperto indicarat Maelium regnum adfectare dum favorem plebis frumenti largitionibus sua pecunia coempti sibi parat.

Ob tam nefarium facinus bona eius publicata vel potius 'sacrata' sunt : domus decreto senatus diruta est et area in qua steterat monumento rei vacua relicta 'Aequimaelium' dictum est. Ita illa persona, magna ex parte mythica, cum Spurio Cassio et Manlio Capitolino fuit unus e tribus adfectatoribus regni morte damnatis quos historiographia Romana duobus primis saeculis liberae Reipublicae posuit.

Si vis plura legere

recensere
  • Johannes Gagé 1970, 'Les chevaliers romains et les grains de Cérès au Ve siècle avant J.-C. À propos de l'épisode de Spurius Maelius' in Annales. Économies, Sociétés, Civilisations, 25(2) : 287-311 Hic potes legere
  • Bernadette Liou-Gille 1996, 'La sanction des leges sacratae et l'adfectatio regni : Spurius Cassius, Spurius Maelius et Manlius Capitolinus', La parola del passato, 51 : 161-197.
  1. Equestri ordine fuisse dicitur a Tito Livio. Num vero quid equestri ordini divitum negotiatorum simile iam quinto saeculo a.C.n. fuerit dubitant moderni.