Gnaeus Cornelius P.f. Cossus
Gnaeus Cornelius P.f. Cossus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus origine patricia saeculi quinti a.C.n. fuit.
Obitus: 4. saeculum a.C.n.; unknown value
Patria: Roma antiqua
Familia
Cursus honorum
recensereCossus anno 406 a.C.n. primum tribunus militum consulari potestate erat. Tum bellum contra Veios et Volscos renovatum est[1]. Eo anno Publius Cornelius M.f. Rutilus Cossus, Lucius Valerius L.f. Potitus, Numerius (vel Gnaeus) Fabius M.f. Ambustus sui collegae erant.
Anno 404 iterum tribunus electus est, tum cum eo creati sunt: Spurius Nautius Rutilus, Gaius Valerius L.f. Potitus Volusus, Manius Sergius L.f. Fidenas, Publius Cornelius M.f. Maluginensis, Kaeso Fabius M.f. Ambustus. Eo anno Artena oppidum Volscorum oppugnata atque capta est[2].
Anno 401 a.C.n. Cossus tribunus militum III creatus est. Collegae eius tum Lucius Valerius L.f. Potitus, Manius Aemilius Mam.f. Mamercinus, Kaeso Fabius M.f. Ambustus, Lucius Iulius L.f. Iullus Marcus Furius Camillusque erant. Tum cum collegis bellum contra Veios, Capenam, Falerios atque in Volscos gerebant[3].
Notae
recensere- ↑ Titus Livius, ab urbe condita, IV 58,6 - 60
- ↑ op. cit., IV 61,4-11
- ↑ op. cit., V 10