Publius Cornelius M.f. Rutilus Cossus

Publius Cornelius M.f. Rutilus Cossus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus origine patricia saeculi quinti a.C.n. fuit.

Cursus honorum

recensere

Anno 408 a.C.n. Cornelius dictator nominatus est, quod Aequi et Volsci tum Romanis bellum intulerunt. Gaius Servilius P.f. Ahala tribunus militum consulari potestate magister equitum eius factus est[1]. Anno 406 ipse tribunus militum electus est. Tum bellum contra Veios et Volscos renovatum est[2].

  1. Titus Livius, ab urbe condita, IV 56-57
  2. op. cit., IV 58,6 - 60