Lucius Iulius L.f. Iullus
Lucius Iulius L.f. Iullus (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) vir publicus Romanua quinti et quarti saeculi a.C.n. fuit.
Cursus honorum
recensereIulius anno 401 a.C.n. primum tribunus militum consulari potestate electus est et cum eo Lucius Valerius L.f. Potitus, Manius Aemilius Mam.f. Mamercinus, Gnaeus Cornelius P.f. Cossus, Kaeso Fabius M.f. Ambustus, Marcus Furius Camillus. Tum controversiae de vectigalibus et stipendiis militum fuerunt, duo tribuni propter cladem nuper acceptam multa damnati sunt[1].
Anno 397 iterum electus eius collegae Aulus Manlius A.f. Vulso Capitolinus, Lucius Furius L.f. Medullinus, Lucius Sergius M'.f. Fidenas, Aulus Postumius Albinus Regillensis, Publius Cornelius P.f. Maluginensis erant. Hoc anno bella contra Veios, Capenam, Faliscos atque in Volscos continuabantur, sed et contra Tarquinios certatum est[2].
Notae
recensere- ↑ Titus Livius, ab urbe condita, V 10-11
- ↑ op. cit., V 16