Aperire sectionem principem

Manius Aemilius Mam.f. Mamercinus

Manius Aemilius Mam.f. Mamercinus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quinti a.C.n. fuit.

Cursus honorumRecensere

Aemilius, qui iam anno 418 censor fuerat, anno 410 a.C.n. una cum Gaio Valerio L.f. Potito Voluso consul rei publicae Romanae electus est. Valerius tum Aequos vicit et ovans in urbem rediit[1]. Anno 405 Aemilius primo tribunus militum consulari potestate electus est, cum Tito Quinctio T.f. Capitolino Barbato, Gaio Iulio Sp.f. Iullo, Aulo Manlio A.f. Vulsone Capitolino, Lucio Furio L.f. Medullino, Quinto Quinctio Cincinnato. Ab iis primo Veii circumsessi sunt[2]. Aemilius anno 403 iterum tribunus militum electus est. Eo anno Veientes a Romanis obsessi primo regem creaverunt. Romani hoc anno cladem a Veientibus acceperunt. Domi inter patres et plebem de bello controversiae fuerunt[3]. Anno 401 tribunus militum III erat. Tum controversiae de vectigalibus et stipendiis militum fuerunt, duo tribuni propter cladem nuper acceptam ad multam damnati sunt[4].

NotaeRecensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita, IV 53
  2. op cit., IV 61,2
  3. op. cit., V 1 - 7
  4. op. cit., V 10-11


Antecessores:
Marcus Papirius Mugillanus (Atratinus) et Spurius Nautius Rutilus
Consul
410 a.C.n.
cum
Gaio Valerio L.f. Potito Voluso
Successores:
Gnaeus Cornelius A.f. Cossus et Lucius Furius L.f. Medullinus II