Aperire sectionem principem

Titus Quinctius T.f. Capitolinus Barbatus

Titus Quinctius T.f. Capitolinus Barbatus (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) senator Romanus patricius saeculi quinti a.C.n. erat.

FamiliaRecensere

Pater Titi Titus Quinctius L.f. Capitolinus Barbatus erat, qui consul VI fuit.

Cursus honorumRecensere

Quinctius anno 421 a.C.n. cum Gnaeo Fabio Vibulano consul Romanus electus est. Eo anno collega "haud magno decore" Aequos, qui "turpiter" fugebant, vicit et ovans tantum urbem intravit. Domi iterum a patriciis et plebi de principatu certatum est, cum plebeii postularent, ut quattuor quaestores eligerentur[1]. Constitutum est, ne numerus quaestorum augeretur, sed suffragium et plebeiorum esset liberum. Propter controversias electio consulum dilata et Lucius Papirius L.f. Mugillanus interrex electus est.

Anno 405 Quinctius tribunus militum consulari potestate erat. A tribunis tum primo Veii circumsessi sunt[2].

NotaeRecensere