Quintus Antonius T.f. Merenda

Quintus Antonius T.f. Merenda (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) senator Romanus patricius saeculi quinti a.C.n. erat.

FamiliaRecensere

Pater eius Titus Antonius Merenda anno 450 a.C.n. inter secundum collegium decemvirorum legibus scribundis electus est.

Cursus honorumRecensere

Ipse Quintus anno 422 a.C.n. una cum Lucio Papirio L.f. Mugillano et Lucio Manlio Capitolino tribunus militum consulari potestate erat. Hoc anno consul anni superioris Gaius Sempronius Atratinus a tribuno plebis Lucio Hortensio propter cladem acceptam accusatus est[1].

NotaeRecensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita, IV 42,2-9