Titus Quinctius L.f. Poenus Cincinnatus

Titus Quinctius L.f. Poenus Cincinnatus (quando natus sit, quando motuus, nescimus) senator Romanus patricio ex ordine ac vir publicus quinti saeculi a.C.n. fuit.

Pater eius Lucius Quinctius Cincinnatus dictator Romanus clarus erat, frater Lucius Quinctius L.f. Cincinnatus.

Cursus honorum

recensere

Quinctius anno 431 a.C.n. primo consul - una cum Gaio Iulio Mentone - electus est. Eo anno Aequi et Volsci Romani aggressi sunt. Senatui placuit dictatorem nominare, quod consules discordiis suis bellum gerere non potuerunt. Itaque Quinctius invitus Aulum Postumium Tubertum dictatorem fecit. Dilectus tum habitus est. Cum Iulius consul in urbe maneret, ut eam custodiret, Quinctius Postumium in Aequos et Volscos sequebatur. Iis ducibus milites Romani hostes vicerunt[1].

Anno 428 Quinctius consul II cum Aulo Cornelio Cosso electus est. Eo anno Roma morbo atque siccitate vexata est[2].

Anno 426 Quinctius tribunus militum consulari potestate erat; collegae erant: Gaius (Quintus) Furius Pacilus Fusus, Marcus Postumius Albinus Regillensis, Aulus Cornelius Cossus. Hi omnes a Veientibus et Fidenatibus proelio victi sunt. Itaque Mamercus Aemilius Mamercinus (III) dictator nominatus est, qui Quinctio adiuvante Fidenas expugnavit[3].

Anno 425 Quinctius iterum tribunus militum cum Lucio Furio Medullino II, Aulo Sempronio Atratino et Lucio Horatio Barbato electus est et Veientibus indutiae viginti annorum datae sunt[4].

Anno 423 belli male in Veios gesti cum Postumio collega a tribuno plebis accusatus neque (ob merita patris) damnatus est, cum Postumius multam solvere deberet[5].

Anno 420 denique tribunus militum ter creatus est, nunc cum Lucio Furio Medullino III, Marco Manlio Vulsone, Aulo Sempronio Atratino II. Hoc anno tribuni cum tribunis plebis controversiam de agris dividendis habuerunt[6].

Neque absurdum videtur, ut frater eius Lucius Quinctius L.f. Cincinnatus annis 425 et 420 tribunatum administravit[7].

  1. Titus Livius, ab urbe condita, IV 26-28
  2. op. cit. IV 30,4-11
  3. op. cit. IV 31,1-4;32,8-34,3
  4. op. cit. IV 35,1-2
  5. op. cit. IV 40,5-41,11
  6. op. cit. IV 44,1-12
  7. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 10, c. 707


Antecessores:
Trib. Mil. Cons. Pot.
Consul
431 a.C.n.
cum
Gaio (aut Gnaeo) Iulio Mentone
Successores:
Lucius (aut Gaius) Papirius Crassus et Lucius Iulius Vop.f. Iullus
Antecessores:
Lucius Sergius L.f. Fidenas II et Hostus Lucretius Tricipitinus
Consul
428 a.C.n.
cum
Aulo Cornelio M.f. Cosso
Successores:
Gaius Servilius Structus Ahala et Lucius Papirius L.f. Mugillanus II