Gaius (aut Gnaeus) Iulius Mento (quando natus sit, quando motuus, nescimus) senator Romanus patricio ex ordine ac vir publicus quinti saeculi a.C.n. fuit.

Cursus honorum

recensere

Mento anno 431 a.C.n. una cum Tito Quinctio L.f. Poeno Cincinnato consul Romanus electus est. Eo anno Aequi et Volsci Romani aggressi sunt. Senatui placuit dictatorem nominare, quod consules discordiis suis bellum gerere non potuerunt. Itaque Quinctius invitus Aulum Postumium Tubertum dictatorem fecit. Dilectus tum habitus est. Cum Iulius consul in urbe maneret, ut eam custodiret, et templum Apollinis Medici dedicaret[1], Quinctius Postumium in Aequos et Volscos sequebatur. Iis ducibus milites Romani hostes vicerunt[2].

  1. Titus Livius, ab urbe condita, IV 29,7
  2. op. cit., IV 26-28


Antecessores:
Trib. Mil. Cons. Pot.
Consul
431 a.C.n.
cum
Tito Quinctio L.f. Poeno Cincinnato
Successores:
Lucius (aut Gaius) Papirius Crassus et Lucius Iulius Vop.f. Iullus