Lucius Horatius Barbatus
Lucius Horatius Barbatus (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) senator Romanus saeculi quinti a.C.n. fuit.
Cursus honorum
recensereHoratius anno 425 a.C.n. una cum Tito Quinctio L.f. Poeno Cincinnato (vel Lucio Quinctio L.f. Cincinnato), Lucio Furio Medullino atque Aulo Sempronio Atratino tribunus militum consulari potestate electus est. Hoc anno Veientibus indutiae viginti annorum et Aequis trium annorum datae sunt[1]
Notae
recensere- ↑ Titus Livius, ab urbe condita IV 35,1-2