Aulus Sempronius Atratinus (natus saeculo 6 a.C.n., mortuus saeculo 5 a.C.n.) senator Romanus fuit.

Filii eius Aulus Sempronius A.f. Atratinus, tribunus militum consulari potestate anno 444 a.C.n. et Lucius Sempronius A.f. Atratinus, consul suffectus eiudem anni, fuerunt.

Cursus honorum

recensere

Sempronius annis 497 a.C.n. et 491 a.C.n. consulatum ordinarium gessit. Primo consulatu templum Saturni dedicatum est et Saturnalia instituta sunt[1]. Anno 491 consul iterum Gaium Marcium Coriolanum damnavit[2]. Dionysius Halicarnassensis eum primum Interregem et anno 487 a.C.n. primum praefectum urbi Romae fuisse[3] contendit, quod certe falsum est[4].

  1. Titus Livius, ab urbe condita II 21. Dion. Hal. Ant. Rom. VI,2.
  2. Livius II 34
  3. Antiquitates Romanae VII 20, 1
  4. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 11, c. 385


Antecessores:
Quintus Cloelius Siculus et Titus Larcius Flavus (aut Rufus) II
Consul
497 a.C.n.
cum
Marco Minucio Augurino
Successores:
Aulus Postumius P.f. Albus Regillensis et Titus Verginius A.f. Tricostus Caeliomontanus


Antecessores:
Titus Geganius Macerinus et Publius Minucius Augurinus
Consul
491 a.C.n.
cum
Marco Minucio Augurino II
Successores:
Spurius Larcius Rufus (Flavus) II et Quintus Sulpicius Camerinus Cornutus