Hostus Lucretius Tricipitinus
Hostus Lucretius Tricipitinus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quinti a.C.n. fuit. Praenomen eius libro de praenominibus "natum apud hospitem" significare dictum est[1].
Familia
recenserePater eius Lucius Lucretius T.f. Tricipitinus, consul anni 462 a.C.n., frater Publius Lucretius Tricipitinus annis 419 a.C.n. et 417 tribunus militum consulari potestate erat.
Cursus honorum
recensereLucretius anno 429 a.C.n. una cum Lucio Sergio L.f. Fidenate consul Romanus creatus est. Livius de hoc anno nobis rettulit: "Nihil dignum dictu actum his consulibus"[2]
Notae
recensere- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 7, c. 470
- ↑ Titus Livius, ab urbe condita, IV 30,4
Antecessores: Lucius (aut Gaius) Papirius Crassus et Lucius Iulius Vop.f. Iullus |
Consul 429 a.C.n. cum Lucio Sergio L.f. Fidenate II |
Successores: Aulus Cornelius M.f. Cossus et Titus Quinctius L.f. Poenus Cincinnatus II |