Lucius Lucretius T.f. Tricipitinus

Lucius Lucretius T.f. Tricipitinus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) senator Romanus saeculi quinti a.C.n. erat.

FamiliaRecensere

Lucius Titus Lucretius Tricipitinus, consul annorum 508 a.C.n. et 504 fuit. Filii eius Publius Lucretius Tricipitinus (tribunus militum consulari potestate annis 419 a.C.n. et 417) et Hostus Lucretius Tricipitinus, consul anni 429, fuerunt.

Cursus honorumRecensere

Anno 462 Lucius ipse consul electus est. Tum ex Aequis et Volscis triumphavit[1]. Anno 459 praefectus urbi Romae in tribunos plebis egit[2]. Praeterea inimicus Decemvirorum legibus scribundis erat[3].

NotaeRecensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita, III 8,4-11; 10,1-4
  2. Titus Livius, ab urbe consita III 24,2
  3. Dionysius Halycarnessensis, XI 15,5


Antecessores:
Publius Servilius Sp.f. Priscus et Lucius Aebutius T.f. Helva
Consul
462 a.C.n.
cum
Tito Veturio T.f. Gemino Cicurino
Successores:
Publius Volumnius M.f. Amintinus Gallus et Servius Sulpicius Camerinus Cornutus