Aperire sectionem principem

Titus Veturius T.f. Geminus Cicurinus

Titus Veturius T.f. Geminus Cicurinus (nescimus, quando natus, quandove mortuus est) senator ac vir consularis Romanus saeculi quinti a.C.n. erat.

FamiliaRecensere

Titus filius Titi Veturii Gemini Cicurini fuit, qui anno 494 a.C.n. consul Romanus erat.

Cursus honorumRecensere

Veturius anno 462 consul creatus est et feliciter contra Aequos et Volscos pugnasse traditur, ita tamen ut senatus ovationem tantum ei decerneret, cum collega Lucius Lucretius T.f. Tricipitinus triumpharet[1]. Anno 451 in collegium decemvirorum legibus scribundis electus est[2].

NotaeRecensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita, III 8,2 - 20,4
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/2, c. 156


Antecessores:
Publius Servilius Sp.f. Priscus et Lucius Aebutius T.f. Helva
Consul
462 a.C.n.
cum
Lucio Lucretio T.f. Tricipitino
Successores:
Publius Volumnius M.f. Amintinus Gallus et Servius Sulpicius Camerinus Cornutus