Aperire sectionem principem

Titus Veturius Geminus Cicurinus

Titus Veturius (aut Vetusius) Geminus Cicurinus (natus et mortuus ignotis annis) senator Romanus saeculi 5 a.C.n. erat.

FamiliaRecensere

Cognomen Geminus indicat Gaium Veturium Geminum Cicurinum, consulem anni 499 a.C.n. fratrem geminum eius fuisse. Titus Veturius T.f. Geminus Cicurinus consul anni 462 a.C.n. eius filius est.

Cursus honorumRecensere

Veturius anno 494 a.C.n. consul electus est, cum plebs urbana ad bellum contra Aequos venire recusaret. Itaque cum collega Aulo Verginio A.f. Tricosto Caeliomontano Manium Valerium Volusum Maximum dictatorem nominavit, ut plebem ad bellum cogerent. Tum, postquam iurgium sedatum est, bellum contra Aequos consules coeperunt[1].

FontesRecensere

NotaeRecensere