Aperire sectionem principem

Postumus Cominius Auruncus (natus saeculo 6 a.C.n., mortuus saeculo 5 a.C.n.) senator consularis Romanus fuit.

Cursus honorumRecensere

Consul I anno 501 a.C.n.Recensere

Cominius anno 501 primo consul creatus est. Eo anno per ludos Romae Sabini iuvenes scorta rapuerunt, ut Titus Livius[1] scripsit. Concursu hominum rixae ortae sunt ac tantum non ad bellum itum est. Praeterea Romani impetum Latinorum metuebant, postquam Octavius Mamilius triginta civitates Foederis Latini contra Urbem coniurasse nuntiatus est. Itaque tum primum dictatorem creandum refugerunt, qui vel Titus Larcius Flavus vel Manius Valerius M'f. Volusi n. fuit et Spurius Cassius Vecellinus, consul anni 502 a.C.n., magister equitum dictatori adiunctus. Sabini itaque pacem petiverunt et, quamquam a senatu bellum indictum est, non pugnabatur. Sabini enim impensas belli solverunt[2].

Consul II anno 493Recensere

Cominius anno 493 a.C.n. iterum consul creatus - hoc tempore Spurius Cassius Vecellinus eius collega fuit. Tum plebs in Montem Sacrum secessionem fecerat. Sed Menenius Agrippa C.f. Lanatus legatus senatus eos reconciliavit. Alter consul (quis fuerit, nescimus[3]) in Volscos exercitum duxit, oppida Longulam et Poluscam expugnavit atque Coriolos oppugnavit. Sed Volsci oppido eruperunt atque Romanos vicissent, nisi Gaius Marcius iuvenis cum delecta manu repulsisset, Coriolos invasisset et expugnaret. Itaque ei cognomen Coriolani datum est[4].

Dedicatio Templi SaturniRecensere

Praeterea Cominius templum Saturni in Capitolio dedicavit[5].

NotaeRecensere

  1. Ab urbe condita II 18,2
  2. loco citato, §§ 9-11
  3. Confer Titus Livius, Ab urbe condita II 33,4; § 9 scripsit, Cominium fuisse, quod Cassius Vecellinus collega eodem anno Foedus Cassianum cum Latinis fecisset
  4. Plutarchus, Coriolanus, VIII-XI.
  5. Dionysius Halicarnassensis, Historia Romana VI 1,4


Antecessores:
Opiter Verginius Opit. f. Tricostus et Spurius Cassius Vecellinus (aut Viscellinus)
Consul
501 a.C.n.
cum
Tito Larcio Flavo (aut Rufo)
Successores:
Servius Sulpicius P.f. Camerinus Cornutus et Manius Tullius Longus
Antecessores:
Aulus Verginius A.f. Tricostus Caeliomontanus et Titus Veturius (aut Vetusius) Geminus Cicurinus
Consul
493 a.C.n.
cum
Spurio Cassio Vecellino II
Successores:
Titus Geganius Macerinus et Publius Minucius Augurinus