Publius Servilius P.f. Priscus Structus
Publius Servilius P.f. Priscus Structus (natus saeculo 6 a.C.n., mortuus saeculo 5 a.C.n.) senator Romanus fuit.
Cursus honorum
recensereServilius primus e gente sua anno 495 a.C.n. una cum Appio Claudio M.f. Sabino Inregillensi consul electus est[1]. Eo anno Romae templum Mercurii dedicatum est. Inter plebem et senatores tum magnae controversiae fuerunt, qua de causa anno 494 plebs primo in Montem Sacrum secessit.
Familia
recensereFilii eius Spurius Servilius Priscus Structus, consul anni 476 a.C.n., et Quintus Servilius Structus Priscus, consul annorum 468 et 466, nepos autem e Spurio Publius Servilius Sp.f. Priscus, consul anni 463 fuit.
Notae
recensere- ↑ Titus Livius, ab urbe condita II 21-27