Aperire sectionem principem

Aulus Verginius A.f. Tricostus Caeliomontanus

Aulus Verginius A.f. Tricostus Caeliomontanus (natus saeculo 6, mortuus saeculo 5) senator Romanus fuit.

FamiliaRecensere

Pater eius quidam Aulus fuit[1]. Filii eius Aulus Verginius Tricostus Caeliomontanus consul anni 469 a.C.n. et Spurius Verginius A.f. Tricostus Caeliomontanus consul anni 456 erant.

Cursus honorumRecensere

An omnia vera sint, quae nobis de Verginio tradita sunt, nescimus. Constat eum anno 494 a.C.n. consulem una cum Tito Veturio Gemino Cicurino fuisse. Si Titus Livius[2] credere possumus, Verginius et Veturius consules invidia, plebis placere debuerunt, quae postulabat, ut aere alieni liberaretur. Aliter non militarent. Mox primo in Montem Sacrum secessionem fecerunt. Verginius cum aliis senatoribus de pace cum plebe agebat, denique cum collega Manium Valerium Volusum Maximum dictatorem nominavit, ut plebem ad bellum cogerent. Nam eodem anno Verginius contra Volscos bellum gessit et eos tribus legionibus vicit. Velitras expugnavit et in coloniam Roamanam redegit[3]. Verginium anno 487 a.C.n. in bello contra Volscos cecidisse Festus rettulit. Sed haec sententia fortasse et Titum Verginium A.f. Tricostum Caeliomontanum consulem anni 496 a.C.n. significat.

NotaeRecensere