Aperire sectionem principem

Aulus Verginius Tricostus Caeliomontanus

Aulus Verginius Tricostus Caeliomontanus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) senator Romanus saeculi quinti a.C.n. fuit.

FamiliaRecensere

Cursus honorumRecensere

Verginius anno 469 a.C.n. consul rei publicae Romanae erat. Eo anno plebs iterum agros dandos postulabat, sed cum nuntiatum esset, Volscos et Aequos urbem apropinquare seditio ad tempus finita est. Verginius exercitum in Aequos duxit, paene temeritate sua victus tamen victor virtute militum abiit[1]. Deinde cum collega Tito Numicio Prisco agrum Sabinorum populavit[2].

NotaeRecensere