Aulus Cornelius M.f. Cossus (quando natus sit, quando motuus, nescimus) senator Romanus patricio ex ordine ac vir publicus quinti saeculi a.C.n. fuit.

Filius eius Publius Cornelius Cossus anno 415 a.C.n. tribunus militum consulari potestate erat.

Cursus honorum

recensere

Anno 437 a.C.n. tribunus militum regem Veientium Lartem Tolumnium pugna necavit et eius arma Iovi Feretrio spolia opima dedicavit[1]. Cornelius anno 428 a.C.n. consul Romanus una cum Tito Quinctio L.f. Poeno Cincinnato electus est. Eo anno Roma morbo atque siccitate vexata est[2]. Anno 426 a.C.n. tribunus militum consulari potestate electus est. Cum collegae Titus Quinctius L.f. Poenus Cincinnatus, Gaius (Quintus) Furius Pacilus Fusus, Marcus Postumius Albinus Regillensis contra Veios copias duxissent atque victi essent, Cornelio tutela urbis mandata est. Clade accepta Cornelius Mamercum Aemilium Mamercinum dictatorem nominavit, qui hoc officio III fungebatur. Ipse a dictatore magister equitum factus est. Hi Veios expugnaverunt[3].

  1. Titus Livius, ab urbe condita, IV 19-20
  2. op.cit., IV 30,4-11
  3. op. cit., IV 31-34


Antecessores:
Lucius Sergius L.f. Fidenas II et Hostus Lucretius Tricipitinus
Consul
428 a.C.n.
cum
Tito Quinctio L.f. Poeno Cincinnato
Successores:
Gaius Servilius Structus Ahala et Lucius Papirius L.f. Mugillanus