Fidenae fuit oppidum antiquum in Latio situm.

Wikidata Fidenae
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Italia
Locus: 41°58′43″N 12°30′44″E
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs Fidenarum

Historia

recensere

Auctores antiqui Fidenas a regibus Albae Longae conditas esse tradunt.[1] Idem auctores de bellis cum Roma temporibus regum Romanorum et initio rei publicae Romanae nobis certiorem fecerunt. Sed quid earum rerum verum sit, nescimus. Anno 435 a.C.n. autem Fidenas a Romanis expugnatam esse satis constat.[2] Pauca deinde de Fidenis audimus. Sed anno 27 a.C.n. amphitheatrum ligneum collapsum est et multi spectatores necati sunt.[3]

  1. Dionysius Halycarnessensis II 53; Gaius Iulius Solinus II 16
  2. Titus Livius, ab urbe condita, IV 21-22
  3. Cornelius Tacitus, Annales, IV 62

Nexus externi

recensere
  Situs geographici et historici: Locus: 41°58′43″N 12°30′44″E • GeoNames • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Fidenas spectant.