Aulus Sempronius Atratinus (tribunus 425 a.C.n.)

tribunus 425 a.C.n.

Aulus Sempronius Atratinus (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) senator Romanus patricius saeculi quinti a.C.n. erat.

Pater eius Aulus Sempronius A.f. Atratinus anno 444 a.C.n. tribunus militum consulari potestate, frater Gaius Sempronius Atratinus anno 423 consul erat.

Cursus honorum

recensere

Ipse Aulus anno 425 a.C.n. primo tribunus militum consulari potestate erat (hoc anno Veientibus indutiae viginti annorum et Aequis trium annorum datae sunt[1]) et eo magistratu et annis 420 (tum cum tribunis plebis de agris distribuendis certatum est[2]) et 416 (et hoc anno de lege agraria discordia fuit[3]) fungebatur.

  1. Titus Livius, ab urbe condita IV 35,1-2
  2. op. cit., IV 44
  3. op. cit., IV 47,8-48