Aulus Sempronius A.f. Atratinus (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) vir publicus Romanus patricio origine saeculi quinti a.C.n. erat.

Pater eius Aulus Sempronius Atratinus annis 497 et 491 a.C.n. consulatum rei publicae Romanae gessit. Praeterea Aulus iunior fratrem Lucium habuit, qui consulatum adeptus est (vide infra). Filius eius Aulus Sempronius Atratinus erat, qui annis 425, 420 atque 416 tribunus militum consulari potestate electus est.

Cursus honorum

recensere

Sempronius anno 444 a.C.n. collegio primo tribunorum militum consulari potestate interfuit. Sed iam tres post menses tribuni a magistru se abdicaverunt atque Lucius Papirius Mugillanus et Lucius Sempronius A.f. Atratinus (frater Auli) consules electi sunt[1].

  1. Titus Livius, ab urbe condita IV 7,3