Gaius Iulius Sp.f. Iullus (quando natus sit, nescimus, mortuus est anno 393 a.C.n.) vir publicus Romanus origine patricia saeculi quinti a.C.n. fuit.

Cursus honorum

recensere

Iulius anno 408 a.C.n. primum tribunus militum consulari potestate electus est. Collegae eius Publius Cornelius A.f. Cossus atque Gaius Servilius P.f. Ahala etiam patricii fuerunt. Quod Aequi et Volsci tum Romanis bellum intulerunt, Publius Cornelius M.f. Rutilus Cossus dictator nominatus, Ahala tribunus eius magister equitum factus est[1]. Anno 405 iterum tribunus militum electus est, hoc tempore cum Tito Quinctio T.f. Capitolino Barbato, Quinto Quinctio Cincinnato, Aulo Manlio A.f. Vulsone Capitolino, Lucio Furio L.f. Medullino, Manio Aemilio Mam.f. Mamercino. Ab iis primo Veii circumsessi sunt[2]. Anno 393 Iulius una cum Lucio Papirio Cursore censor fuit[3]. Sed officio fungens mortuus est[4].

  1. Titus Livius, ab urbe condita, IV 56-57
  2. op cit., IV 61,2
  3. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 6, c. 22
  4. Titus Livius, op.cit. V 31,6