Lucius Furius L.f. Medullinus
Lucius Furius L.f. Medullinus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quinti et quarti a.C.n. fuit.
Familia
recenserePater eius Lucius Furius Medullinus erat, qui annis 432 a.C.n., 425 atque 420 tribunus militum consulari potestate erat.
Cursus honorum
recensereFurius anno 413 a.C.n. una cum Aulo Cornelio Cosso primo consul electus est. Furius eo anno milites in Volscos duxit et Ferentinum oppidum expugnavit. Domi quaestio necis Marci Postumii Albini Regillensis, tribuni superioris anni, constitutum est[1]. Anno 409 a.C.n. secundum consulatum administravit, tum cum Gnaeo Cornelio A.f. Cosso. Tum primum quaestores plebeii electi sunt[2]. Eodem tempore et Volsci et Aequi Romanis bellum inferrebant. Consules itaque dilectum habebant - tribunis plebis invitis atque in hostem milites duxerunt. Postquam frustra Carventum oppidum obsesserunt, domum reverterunt[3]. Deinde septies tribunus militum consulari potestate fuit:
- Anno 407 a.C.n. cum Veientibus de pace agebatur, in Volscis clades accepta est[4].
- 405 Furius et collegae Titus Quinctius T.f. Capitolinus Barbatus, Quintus Quinctius Cincinnatus, Gaius Iulius Sp.f. Iullus, Aulus Manlius A.f. Vulso Capitolinus, Manius Aemilius Mam.f. Mamercinus primum Veii circumsedebant[5].
- 308 cum collegis bellum contra Veios, Capenam, Falerios atque in Volscos gerebant[6].
- 397 - Hoc anno bella superioris anni continuabantur, sed et contra Tarquinios certatum est[7].
- 395 - Tum tribuni post Veios expugnatos contra Faliscos et Capenam certaverunt[8].
- 394 - Bellum Faliscorum continuatum est[9].
- 391 - Contra Volsinios et Clusii cives auxilium Romanorum contra Gallos petiverunt. Quamquam non impetrati sunt, hoc initium incursionis Gallorum fuit[10].
Notae
recensere
Antecessores: Gnaeus Cornelius A.f. Cossus, Lucius Valerius L.f. Potitus, Quintus Fabius Q.f. Vibulanus II, Marcus Postumius Albinus Regillensis |
Consul 413 a.C.n. cum Aulo Cornelio Cosso |
Successores: Quintus Fabius Ambustus Vibulanus et Gaius Furius Pacilus |
Antecessores: Manius Aemilius Mam.f. Mamercinus et Gaius Valerius L.f. Potitus Volusus |
Consul 409 a.C.n. cum Gnaeo Cornelio A.f. Cosso |
Successores: Trib. Mil. Cons. Pot.: Gaius Iulius Sp.f. Iullus, Publius Cornelius A.f. Cossus, Gaius Servilius P.f. Ahala |