Publius Cornelius A.f. Cossus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus origine patricia saeculi quinti a.C.n. fuit.

Cursus honorum

recensere

Publius anno 408 a.C.n. tribunus militum consulari potestate electus est. Collegae eius Gaius Iulius Sp.f. Iullus atque Gaius Servilius P.f. Ahala etiam patricii fuerunt. Quod Aequi et Volsci tum Romanis bellum intulerunt, Publius Cornelius M.f. Rutilus Cossus dictator nominatus, Ahala tribunus eius magister equitum factus est[1].

  1. Titus Livius, ab urbe condita, IV 56-57