Quintus Fabius Q.f. Vibulanus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quinti a.C.n. fuit.

Pater eius Quintus Fabius M.f. Vibulanus annis 467 a.C.n., 465, 459 consul atque 451 a.C.n. decemvir legibus scribundis, fratres Marcus Fabius Q.f. Vibulanus consul 442 et Gnaeus Fabius Vibulanus consul anni 421 erant.

Cursus honorum

recensere

Quintus Fabius anno 423 consul una cum Gaio Sempronio Atratino electus est. Eo anno Sempronius milites in Volscos duxit et infeliciter certavit, cum Quintus Fabius urbem defendebat[1]. Anno 416 tribunus militum consulari potestate fuit; hoc anno de lege agraria discordia fuit[2]. Quem magistratum et anno 414 gessit, cum Romani contra Aequos pugnaverunt et de agris dividendis ordines iurgabant[3].

  1. Titus Livius, ab urbe condita, IV 37,1
  2. op. cit., IV 47,8-48
  3. loc. cit., IV 49,7-50,8


Antecessores:
Trib. Mil. Cons. Pot.: Lucius Sergius L.f. Fidenas II, Appius Claudius Ap.f. Crassus, Spurius Nautius Sp.f. Rutilus, Sextus Iulius Iullus
Consul
423 a.C.n.
cum
Gaio Sempronio Atratino
Successores:
Trib. Mil. Cons. Pot.: Lucius Papirius L.f. Mugillanus, Quintus Antonius T.f. Merenda, Lucius Manlius Capitolinus