Quintus Fabius M.f. Vibulanus
Quintus Fabius M.f. Vibulanus (nescimus, quando natus sit, mortuus est post annum 449 a.C.n.) senator Romanus saeculi quinti a.C.n. fuit.
Familia
recenserePater eius Marcus Fabius K.f. Vibulanus consul annorum 483 a.C.n. et 480 erat, qui anno 477 cum ceteris e gente Fabiorum pugna apud flumen Cremeram facta a Veiientibus insidiis necatus est[1]. Filii eius Marcus Fabius Q.f. Vibulanus, consul anno 442, Quintus Fabius Q.f. Vibulanus consul anni 423, et Numerius Fabius Ambustus tribunus militum consulari potestate annis 406 et 390 erant.
Cursus honorum
recensereFabius ter consul rei publicae Romanae erat: Primo anno 467 consulatum gessit. Eo anno collega eius Tiberius Aemilius L.f. Mamercinus cum tribunis plebis agrum plebi postulabat. Fabio suadente tres viri agro dando Tito Quinctio L.f. Capitolino Barbato duce coloniam Antii deduxerunt in agrum Volscis demptum[2]. Anno 465 consul II, postquam frustra de pace egit, contra Aequos certavit[3]. Anno 462, cum consules bellum gerebant, Fabius praefectus urbi Romae erat[4]. Anno 459 a.C.n. consul III in coloniam Antium missus est, ut defenderet eam contra Volscos, quos vicit. Tum, postquam nuntiatum est Aequos Tusculum oppidum oppugnare, Fabius cum collega Lucio Cornelio Ser.f. Maluginensi Urito et Aequos vicit. Anno 450 a.C.n. Fabius et decemvir legibus scribundis electus est et ad annum 449 mansit et contra Sabinos certavit[5].
Notae
recensere- ↑ Diodorus Siculus XI 53,6
- ↑ Titus Livius, ab urbe condita, III 1
- ↑ Titus Livius III 2
- ↑ loc. cit. cap. 8,7; 9,6
- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 4, c. 375
Antecessores: Titus Quinctius L.f. Capitolinus Barbatus II et Quintus Servilius Structus Priscus |
Consul 467 a.C.n. cum Tiberio Aemilio L.f. Mamercino |
Successores: Quintus Servilius Structus Priscus II et Spurius Postumius A.f. Albus Regillensis |
Antecessores: Quintus Servilius Structus Priscus II et Spurius Postumius A.f. Albus Regillensis |
Consul 465 a.C.n. cum Tito Quinctio L.f. Capitolino Barbato III |
Successores: Aulus Postumius A.f. Albus Regillensis et Spurius Furius Medullinus Fus(i)us |
Antecessores: Publius Valerius P.f. Poplicola II et Gaius Claudius Ap.f. Inregillensis Sabinus |
Consul 459 a.C.n. cum Lucio Cornelio Ser.f. Maluginensi Urito |
Successores: Gaius Nautius Sp.f. Rutilus II et Lucius Minucius P.f. Esquilinus Augurinus |