Gaius Nautius Sp.f. Rutilus
Gaius Nautius Sp.f. Rutilus aut Rufus (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) senator Romanus saeculi quinti a.C.n. erat.
Familia
recensereGaius fuit filius cuiusdam Spurii Nautii et frater Spurii Nautii Sp.f. Rutili, qui anno 488 a.C.n. primus e sua gente consulatum adeptus est.
Cursus honorum
recensereNautius anno 475 primo consul electus est. Cum Publius Valerius P.f. Poplicola collega contra Sabinos exsulesque certaret, qui Romae Capitolium occupaverant, Nautius bellum Volscis intulit[1]. Anno 458 iterum consul creatus contra Sabinos feliciter pugnavit[2]. Cum autem nuntiatum est exercitum collegae Lucii Minucii Esquilini Augurini in monte Algido inclusum esse, ei auxilio properavit, praeterea Lucius Quinctius Cincinnatus dictator nominatus est[3].
Notae
recensere- ↑ Titus Livius, ab urbe condita, II 53,5
- ↑ Titus Livius, ab urbe condita III 26,1-2
- ↑ loc. cit. § 5-6
Antecessores: Aulus Verginius Tricostus Rutilus et Spurius Servilius Priscus Structus |
Consul 475 a.C.n. cum Publio Valerio P.f. Poplicola |
Successores: Lucius Furius Medullinus et Aulus Manlius Cn.f. Vulso |
Antecessores: Quintus Fabius M.f. Vibulanus III, Lucius Cornelius Ser.f. Maluginensis Uritus (Cossus) |
Consul 458 a.C.n. cum Lucio Minucio P.f. Esquilino Augurino |
Successores: Gaius Horatius M.f. Pulvillus II, Quintus Minucius P.f. Esquilinus Augurinus |