Lucius Cornelius Ser.f. Maluginensis Uritus
Lucius Cornelius Ser.f. Maluginensis Uritus (quando natus mortuusve sit, nescimus) senator et vir publicus Romanus saeculi quinti a.C.n. erat.
Familia
recensereFilius eius Marcus Cornelius Maluginensis anno 450 a.C.n. decemvir legibus scribundis erat.
Cursus honorum
recensereLucius ipse anno 459 una cum Quinto Fabio M.f. Vibulano consul Romanus creatus est. Eo anno Cornelius contra Volscos certavit et ei idcirco a senatu triumphus decretus est. Collega Fabius autem cum Aequis pugnavit. Domi consules contra leges a tribunis plebis latas egerunt. Hoc anno et census factus est, quo 117319 cives Romani numerati sunt[1].
Notae
recensere- ↑ Titus Livius, ab urbe condita, III 22-24
Antecessores: Publius Valerius P.f. Poplicola II et Gaius Claudius Ap.f. Inregillensis Sabinus |
Consul 459 a.C.n. cum Quinto Fabio M.f. Vibulano |
Successores: Gaius Nautius Sp.f. Rutilus II et Lucius Minucius P.f. Esquilinus Augurinus |