Aulus Verginius Tricostus Rutilus

Aulus Verginius Tricostus Rutilus (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) senator Romanus et vir publicus saeculi quinti a.C.n. erat.

Verginius filius fuit Proculi Verginii Tricosti Rutili, consulis anni 486 a.C.n., et frater Titi Verginii Tricosti Rutili consulis anni 479 a.C.n..

Cursus honorum

recensere

Verginius anno 476 a.C.n. consul creatus est. Anno praeterito Titus Menenius Agrippae f. Lanatus male contra Veientes pugnaverat, qui nunc Ianiculum occupaverunt. Sed tum a Spurio Servilio Structo collega victi sunt. Etiam hoc anno Menenius consularis a tribunis plebis Quinto Considio et Tito Genucio propter cladem anno proximo acceptam accusatus est. Quamquam ad multam tantum mediocrem damnatus est, tamen ignominia et aegritudine mox mortuus est[1].

  1. Titus Livius, ab urbe condita, II 52, 3-5


Antecessores:
Gaius Horatius M.f. Pulvillus et Titus Menenius Agrippae f. Lanatus
Consul
476 a.C.n.
cum
Spurio Servilio Prisco Structo
Successores:
Publius Valerius P.f. Poplicola et Gaius Nautius Sp.f. Rutilus (aut Rufus)