Spurius Servilius Priscus Structus

Spurius Servilius Priscus Structus (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) senator Romanus saeculi quinti a.C.n. fuit.

FamiliaRecensere

Pater Spurii Publius Servilius P.f. Priscus Structus consul anni 495 a.C.n., frater Quintus Servilius Structus Priscus, consul annorum 468 et 466, filius Publius Servilius Sp.f. Priscus erat, qui anno 463 consulatum gessit.

Cursus honorumRecensere

Spurius anno 476 consul creatus est, eo anno, qui cladi apud Cremeram acceptae successit : Veientes castra in Ianiculo posuerant, quae Servilius agressus est. Sed ab hoste victus est et, nisi Aulus Verginius Tricostus Rutilus ei auxilio venisset, Veientes Romam cepissent[1]. Sed proelio victi nunc bellum finiverunt. Eo anno et consul anni 477 propter cladem ad Cremeram acceptam a tribunis plebis Quinto Considio et Tito Genucio accusatus est et ad multam damnatus paulo post mortuus est[2]. Servilius ipse anno 475 clade apud Ianiculum accepta ab iisdem tribunis accusatus oratione habita se vehementer defendebat et collegam Verginium testem adhibuit. Itaque absolutus est[3].

NotaeRecensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita, II 51
  2. Titus Livius, ab urbe condita, II 52, 3-5
  3. Titus Livius, ab urbe condita, II 52, 6-7


Antecessores:
Gaius Horatius M.f. Pulvillus et Titus Menenius Agrippae f. Lanatus
Consul
476 a.C.n.
cum
Aulo Verginio Tricosto Rutilo
Successores:
Publius Valerius P.f. Poplicola et Gaius Nautius Sp.f. Rutilus (aut Rufus)