Lucius Furius Medullinus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus saeculi quinti a.C.n. fuit.

Cursus honorum

recensere

Furius anno 474 a.C.n. consul creatus est. Eo anno indutiae cum Veientibus in quadraginta annos factae sunt. Furius una cum Aulo Manlio Cn.f. Vulsone collega legem agrariam a tribunis plebis rogatam prohibebat. Itaque anno proximo a Gnaeo Genucio accusatus est. Sed non damnatus est, quod tribunus antea necaus est[1]. Anno sui consulatus et cives Romani numerati sunt: Fuerunt tum 103.000[2].

  1. Titus Livius, ab urbe condita II 54
  2. Dionysius Halicarnessensis IX 36


Antecessores:
Publius Valerius P.f. Poplicola et Gaius Nautius Sp.f. Rutilus (aut Rufus)
Consul
474 a.C.n.
cum
Aulo Manlio Cn.f. Vulsone
Successores:
Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus III et Vopiscus Iulius C.f. Iullus