Tiberius Aemilius L.f. Mamercinus
Tiberius Aemilius L.f. Mamercinus vel Mamercus (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) senator Romanus saeculi quinti a.C.n. erat.
Familia
recenserePater eius Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus consul annorum 484 a.C.n., 478 atque 473 fuit.
Cursus honorum
recensereMamercinus primo anno 470 consul creatus est[1]. Eo anno tribuni plebis Appium Claudium Crassum Inregillensem Sabinum accusaverunt, quem senatores acriter defendebant. Aemilius ipse aequo marte bellum contra Sabinos gessit. Anno 467 iterum consul electus auctor fuit agrorum plebi dandorum: Tresviri agro dando coloniam Antii deduxerunt[2].
Notae
recensere- ↑ Titus Livius, ab urbe condita, II 61
- ↑ Livius III 1
Antecessores: Appius Claudius Ap.f. Crassus Inregillensis Sabinus et Titus Quinctius L.f. Capitolinus Barbatus |
Consul 470 a.C.n. cum Lucio Valerio M.f. Potito Poplicola II |
Successores: Titus Numicius Priscus et Aulus Verginius Tricostus Caeliomontanus |
Antecessores: Titus Quinctius L.f. Capitolinus Barbatus II et Quintus Servilius Structus Priscus |
Consul 467 a.C.n. cum Quinto Fabio M.f. Vibulano |
Successores: Quintus Servilius Structus Priscus II et Spurius Postumius A.f. Albus Regillensis |