Aperire sectionem principem

Quintus Servilius Structus Priscus

Quintus Servilius Structus Priscus (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) senator Romanus saeculi quinti a.C.n. erat.

FamiliaRecensere

Pater Quinti verisimile Publius Servilius P.f. Priscus Structus consul anni 495 a.C.n., frater eius Spurius Servilius Priscus Structus, consul anni 476 a.C.n. erat.

Cursus honorumRecensere

Servilius anno 468 a.C.n. primo consul rei publicae Romanae patriciis solis eorumque clientis electus est. Sabinos, qui agrum Romanum populaverant et ad Portam Collinam processerant, persecutus est et magnam praedam adeptus est[1]. Anno 466 iterum creatus est: Sed exercitus, quem in Aequos duxit, iam in agro Latino morbo affectus est et nihil efficit[2].

NotaeRecensere